Quomodo oculi sanantur. Stare Jesum quid. Quomodo enim sanantur oculi nostri? Quomodo per fidem sentimus Christum transeuntem temporali dispensatione; sic intelligamus Christum stantem incommutabili aeternitate. Ibi enim sanatur oculus, quando intelligitur Christi divinitas. Percipiat hoc Charitas vestra: attendite quod dicam grande sacramentum. Omnia temporaliter gesta a Domino nostro Jesu Christo, fidem nobis inserunt. Credimus in Filium Dei, non solum in Verbum per quod facta sunt omnia; sed in ipsum Verbum factum carnem, ut habitaret in nobis, natum de virgine Maria, et caetera quae fides habet, quae nobis exhibita sunt, ut Christus transiret, et ut caeci vestigia transeuntis audientes, clamarent operibus, vita professionem fidei commemorantes. Jam ut clamantes sanentur, stat Jesus. Etenim jam stantem videt Jesum, qui dicit: Et si noveramus Christum secundum carnem, sed jam nunc non novimus 29II Cor. V, 16 . Christi enim divinitatem videbat, quantum in hac vita potest. Est divinitas Christi, est humanitas Christi. Divinitas stat, humanitas transit. Quid est, Divinitas stat? Non mutatur, non convellitur, non recedit. Non enim sic ad nos venit, ut a Patre discederet: nec ita ascendit, ut loco moveretur. Assumpta carne, locum mutavit: Deus autem assumens carnem, quia in loco non est, nec mutat locum. Tangamur stante Christo, sanentur oculi nostri. Sed quorum oculi? Clamantium scilicet, cum transit: id est, bene operantium per eam fidem, quae dispensata est temporaliter ad erudiendos nos parvulos.