TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Dies mali unde. Apostolum, cum legeretur, audistis; imo omnes audivimus, dicentem nobis: Videte quomodo caute ambuletis; non ut insipientes, sed ut sapientes; redimentes tempus, quoniam dies mali sunt. Dies malos, fratres, duae res faciunt, malitia et miseria. Per malitiam hominum et miseriam hominum ducuntur dies mali. Caeterum dies isti, quantum pertinet ad spatia horarum, ordinati sunt: ducunt vices, agunt tempora; oritur sol, occidit sol, transeunt tempora. Cui molesta sunt tempora, si homines sibi non sunt molesti? Ergo dies malos, sicut dixi, duae res faciunt, miseria hominum et malitia hominum. Sed miseria hominum communis est: non debet malitia esse communis. Ex quo enim lapsus est Adam, et de paradiso expulsus, nunquam fuerunt dies, nisi mali. Istos pueros qui nascuntur, interrogemus, quare a ploratu incipiunt, qui et ridere possunt. Nascitur, et statim plorat: post nescio quot dies ridet. Quando plorabat nascens, propheta suae calamitatis erat: lacrymae enim testes sunt miseriae. Nondum loquitur, et jam prophetat. Quid prophetat? In labore se futurum, vel in timore. Et si bene vixerit et justus fuerit, certe in mediis positus tentationibus semper timebit.