TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Exemplum aliud in Christo. Maxime ergo, fratres, exemplo hujus Martyris, inimicos nostros amare discamus. Exemplum propositum est de Deo Patre, qui solem suum oriri facit super bonos et malos. Dixit hoc etiam Filius Dei, post acceptionem carnis suae, per os carnis suae, quam suscepit amando inimicos suos. Qui enim amator inimicorum suorum in mundum venit, omnes prorsus inimicos suos invenit, neminem amicum invenit. Pro inimicis sanguinem fudit: sed sanguine suo inimicos convertit. Inimicorum suorum peccata suo sanguine delevit: delendo peccata, ex inimicis amicos fecit. De his amicis erat etiam Stephanus: imo est et erit. Ostendit tamen primus ipse Dominus in cruce, quod monuit. Undique enim Judaeis frementibus, irascentibus, irridentibus, insultantibus, crucifigentibus, ait: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt 2Luc. XXIII, 34 . Caecitas enim me crucifigit. Caecitas crucifigebat: et crucifixus eis de sanguine suo collyrium faciebat.

Notes

  1. 2. Luc. XXIII, 34