Mundus quomodo malus, et a Deo bono factus. Quomodo ergo malus est mundus, et bonus est a quo factus est mundus? quomodo? Quoniam mundus per eum factus est, et mundus eum non cognovit 8Joan. I, 10. Mundus per eum factus est, coelum et terra, et omnia quae in eis sunt: mundus eum non cognovit, amatores mundi; amatores mundi, et contemptores Dei: iste mundus eum non cognovit. Sic ergo malus est mundus, quia mali sunt qui Deo praeferunt mundum. Et bonus est qui fecit mundum, coelum et terram et mare, et ipsos qui amant mundum. Solum enim quod amant mundum et non amant Deum, in illis non ipse fecit. Ipsos autem, quod ad naturam pertinet, ipse fecit: quod ad culpam pertinet, non ipse fecit. Hoc est quod paulo ante dixi, Deleat homo quod fecit, et placebit ei qui eum fecit.