Spei nostrae certitudo. Quid est autem quod dicitis, Quis huc inde venit, et quid apud inferos geratur, quis hominibus indicavit? Et hinc vobis os clausit, qui mortuum quarta die resuscitavit 19Joan. XI, 39-44, et ultra non moriturus die tertio resurrexit, et antequam moreretur, qualis vita morientes excipiat, tanquam ille quem nihil lateret, et in paupere quiescente et in divite ardente narravit 20Luc. XVI, 19-31. Sed illi ista non credunt, qui dicunt, Quis huc inde reversus est? Credituros se volunt videri, si quis parentum suorum revivisceret. Sed maledictus omnis qui spem suam ponit in homine 21Jerem. XVII, 5. Ideo ergo Deus homo factus, mori et resurgere voluit; ut et quod futurum esset homini, in hominis carne ostenderetur, et Deo tamen, non homini crederetur. Et certe Ecclesia fidelium toto orbe diffusa, jam ante oculos eorum est. Legant eam ante tot saecula uni homini promissam, qui contra spem in spem credidit, ut fieret pater multarum gentium 22Rom. IV, 18. Quod ergo uni Abrahae credenti promissum est, jam videmus impletum; et quod universo orbi promittitur credenti, desperamus esse venturum? Eant nunc et dicant: Manducemus et bibamus; cras enim moriemur. Illi se adhuc cras dicunt morituros, veritas autem illos jam cum ista dicunt, invenit mortuos. Vos autem, fratres, filii resurrectionis, cives sanctorum Angelorum, Dei haeredes, et Christi cohaeredes, cavete imitari eos, qui cras exspirando moriuntur, et hodie bibendo sepeliuntur. Sed sicut dicit idem apostolus, ne corrumpant vestros mores bonos colloquia mala; sobrii estote juste, et nolite peccare 23I Cor. XV, 32-34 : ambulantes angustam, sed certam viam ducentem ad latitudinem Jerusalem coelestis, quae mater nostra aeterna est; firmissime sperate quod non videtis, patienter exspectate quod nondum habetis; quia veracem promissorem Christum fidelissime retinetis.
Sermones
Notes
- 19. Joan. XI, 39-44
- 20. Luc. XVI, 19-31
- 21. Jerem. XVII, 5
- 22. Rom. IV, 18
- 23. I Cor. XV, 32-34