Verbi visione post hanc vitam satiabimur. Quis enim hominum omnes thesauros sapientiae et scientiae noverit in Christo occultos, atque in paupertate carnis ejus absconditos? Quia propter nos pauper factus est, cum dives esset, ut illius paupertate ditaremur 5II Cor. VIII, 9 . Cum enim mortalitatem assumeret, mortemque consumeret, in paupertate se ostendit: sed divitias dilatas promisit, non ablatas amisit. Quam multa multitudo dulcedinis ejus, quam abscondit timentibus se, perficit autem sperantibus in se 6Psal. XXX, 20! Ex parte enim scimus, donec veniat quod perfectum est. Cui capiendo ut idonei praestaremur, ille aequalis Patri in forma Dei, in forma servi factus similis nobis, reformat nos ad similitudinem Dei: et factus filius hominis unicus Filius Dei, multos filios hominum facit filios Dei; et nutritos servos per visibilem formam servi, perficit liberos ad videndam formam Dei. Filii enim Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus. Et scimus quoniam cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est 7I Joan. III, 2 . Nam qui sunt illi sapientiae scientiaeque thesauri, quae illae divitiae divinae, nisi quia sufficiunt nobis? Et quae illa multitudo dulcedinis, nisi quia satiat nos? Ostende ergo nobis Patrem, et sufficit nobis 8Joan. XIV, 8 . Et in quodam psalmo quidam ex nobis, vel in nobis, vel pro nobis, ait illi: Satiabor, dum manifestabitur gloria tua 9Psal. XVI, 15 . Ipse autem et Pater unum sunt 10Joan. X, 30: et qui ipsum videt, videt et Patrem 11Id. XIV, 9. Ergo Dominus virtutum, ipse est rex gloriae 12Psal. XXIII, 10 . Convertens nos, ostendet nobis faciem suam; et salvi erimus 13Psal. LXXIX, 4, et satiabimur, et sufficiet nobis.