TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Nec mors Christo, nec vita nobis debebatur. Unde nobis vita, unde illi mors? Ipsum attende: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Quaere ibi mortem. Ubi? unde? quomodo? Erat Verbum, Verbum apud Deum, Deus Verbum. Si invenis ibi carnem et sanguinem, invenis mortem. Ergo illi Verbo unde mors? Nobis autem hominibus in terra positis, mortalibus, corruptibilibus, peccatoribus, unde vita? Non erat illi unde haberet mortem; non habebamus nos unde haberemus vitam: accepit ille mortem de nostro, ut daret nobis vitam de suo. Quomodo ille mortem de nostro? Verbum caro factum est, et habitavit in nobis. Accepit hinc a nobis, quod offerret pro nobis. Vita autem unde nobis? Et vita erat lux hominum 6Joan. I, 1, 14, 4 . Ipse nobis vita, nos illi mors. Sed qualis mors? Dignatione, non conditione; quia dignatus est, quia voluit, quia misertus est: potestate mortuus est. Potestatem, inquit, habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam 7Id. X, 18 . Hoc Petrus nesciebat, quando audita morte Domini expavit. Sed ecce jam dixerat Dominus moriturum se, et resurrecturum tertia die. Factum est quod praedixerat, et non credebant qui audierant. Ecce jam triduum est, ex quo ista facta sunt; et nos putabamus quia ipse esset redempturus Israel 8Luc. XXIV, 21 . Sperabatis, jam desperatis? de spe cecidistis? Levat vos qui vobiscum ambulat. Discipuli erant, ipsum audierant, cum ipso vixerant, magistrum ipsum noverant, ab illo instructi erant, et non potuerunt imitari et habere fidem latronis pendentis in cruce!

Notes

  1. 6. Joan. I, 1, 14, 4
  2. 7. Id. X, 18
  3. 8. Luc. XXIV, 21