Christianorum est pati mala temporalia, et sperare bona sempiterna. Tribulationes praedictae a Christo. Sed in ea, inquiunt, passi sunt tanta mala tam multi Christiani. Excidit tibi quia Christianorum est pati mala temporalia, et bona sperare sempiterna? Tu quisquis paganus es, habes quod plangas; quia temporalia perdidisti, et aeterna nondum invenisti. Habet christianus quod cogitet: Omne gaudium existimate, fratres mei, cum in tentationibus variis incideritis 8Jacobi I, 2 . Dicis itaque, o pagane: Dii praesides Romam modo non servaverunt, quia non sunt; tunc servaverunt, quando erant. Nos Deum nostrum ostendimus veracem. Praedixit ista omnia, legistis, audistis: sed nescio utrum meministis, qui talibus verbis turbamini. Non audistis Prophetas, non audistis ipsum Dominum Jesum Christum praedicentem mala futura? Quantum accedit aetas mundo, tantum propinquatur fini. Audistis, fratres, simul audivimus: Erunt bella, erunt tumultus, erunt pressurae, erunt fames 9Luc. XXI, 9-11 . Quare nobis ipsis contrarii sumus, ut quando leguntur credamus, quando implentur murmuremus?