TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Generalis fornicatio, qua non adhaeretur Deo. Haec dicta sint de speciali fornicatione hujus corporis. Verum quia non solum fornicatio in sacris Litteris specialiter, sed etiam generaliter arguitur et nominatur; conemur, Deo adjuvante, et hinc aliquid probabiliter dicere. Generalis igitur fornicatio aperte manifestatur in Psalmo, ubi dicitur: Quoniam ecce qui longe se faciunt a te, peribunt; perdidisti omnem qui fornicatur abs te. Ubi subsequenter, qualiter ista generalis fornicatio evadi et effugi possit, adjunxit dicens: Mihi autem adhaerere Deo bonum est 5Psal. LXXII, 27, 28 . Ut exinde facile advertamus, illam esse generalem fornicationem animae humanae, qua non adhaerens quisque Deo, adhaeret mundo. Unde beatus apostolus Joannes dicit: Si quis dilexerit mundum, dilectio Patris non est in eo 6I Joan. II, 15 . Et apostolus Jacobus dicit: Adulteri, nescitis quia amicitia hujus mundi inimica est Deo 7Jacobi IV, 4 ? Breviter ergo definitum est, non posse habere dilectionem Dei, qui habuerit dilectionem mundi; et inimicum esse Dei, qui amicus esse voluerit mundi. Ad hoc etiam pertinet quod Dominus in Evangelio dicit: Nemo potest duobus dominis servire: aut enim unum odio habebit, et alterum diliget; aut unum patietur, et alterum contemnet. Et concludit: Non potestis Deo servire et mammonae 8Matth. VI, 24 . Ista est ergo generalis, ut dictum est, animae fornicatio, omnia omnino in se continens, qua non adhaeretur Deo, dum adhaeretur mundo: ut sic etiam intelligere valeamus, secundum istam generalem fornicationem, quod ait Apostolus, Omne peccatum quodcumque fecerit homo, extra corpus est; qui autem fornicatur, in corpus proprium peccat. Quia si non fornicetur anima humana, adhaerendo Deo, nec adhaerendo mundo, quaecumque alia peccata, a concupiscentia carnali prorsus aliena potuerit pro ipsa fragilitate mortalitatis, vel ignorando, vel negligendo, vel obliviscendo, vel non intelligendo homo incurrere, hoc sit quod dictum est, Omne peccatum quodcumque fecerit homo, extra corpus est: quia nullum hic corporalis vel temporalis concupiscentiae peccatum poterit reperiri; unde merito extra corpus esse quodlibet tale peccatum, dici videtur. Quod si adhaerens mundo mundanus homo, longe se facit a Deo, fornicando ab ipso Deo, in corpus proprium peccat: quia corporali concupiscentia in quaeque temporalia et carnalia, carnali sensu et prudentia humanus animus trahitur, atque distrahitur creaturae serviens potius quam Creatori, qui est benedictus in saecula.

Notes

  1. 5. Psal. LXXII, 27, 28
  2. 6. I Joan. II, 15
  3. 7. Jacobi IV, 4
  4. 8. Matth. VI, 24