Locus ex Habacuc male usurpatus a Donatistis. Est, inquiunt, et aliud testimonium. Nihilominus contra te: dic, audiamus. Erit sic contra te, quomodo hoc quod putabas pro te. Si meridiem, inquiunt, interpretaris Aegyptum. Multis quidem modis interpretamur meridiem, et Aegyptum possumus ad locum mundi, et ipsam Africam sic intelligere. Audi quid intelligam per meridiem: intelligo fervorem spiritualium, flagrantem igne charitatis, splendentem lumine veritatis. Nam dicitur in quodam psalmo: Dexteram tuam notam fac mihi, et eruditos corde in sapientia. Dexteram, non haedos: et eruditos corde in sapientia, ipsi sunt meridies. Unde dicitur a propheta: Et tenebrae tuae sicut meridies erunt 71Psal. LXXXIX, 10 . Multis ergo modis possumus intelligere meridiem: sed prorsus Africam intelligo, omnino Africam intelligo. Accipio a te aliquid forte melius quam saperem, nisi a te commemorarer: Africa sit meridies. Timet Ecclesia transmarina incidere in rebaptizatores timet incidere tanquam ignota in greges sodalium, quaerit ab sponso suo ut annuntiet illi ubi pascat, ubi cubet in meridie. Quia in ipso meridie in aliis pascit, in aliis non pascit: in aliis cubat, in aliis non cubat. Audiat consilium, veniat ad catholicam Ecclesiam; non incurrat in greges sodalium, non pascat haedos suos. Sed dic aliud quod te dicebas esse dicturum. Propheta, inquit, ait: Deus ab Africo veniet. Et jam ubi Africus, utique Africa. O testimonium! Deus ab Africo veniet. Ab Africa veniet Deus? Alterum Christum in Africa nasci, et ire per mundum haeretici annuntiant. Rogo quid est, Deus ab Africo veniet? Si diceretis, Deus in Africa remansit, utique turpiter diceretis: nunc autem etiam, Ab Africa veniet, dicitis. Novimus ubi sit natus Christus, ubi sit passus, ubi in coelum ascenderit, unde discipulos miserit, ubi eos Spiritu sancto repleverit, ubi per totum mundum evangelizare jusserit: et obtemperarunt ei, et impletur orbis terrarum Evangelio; et tu dicis, Deus ab Africa veniet?