TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Conjugium facit, non commixtio carnalis, sed charitas conjugalis. Conjugati abstinentes ex consensu. Non itaque propterea non fuit pater Joseph, quia cum matre Domini non concubuit; quasi uxorem libido faciat, et non charitas conjugalis. Intendat Sanctitas vestra. Dicturus erat post aliquantum temporis, Apostolus Christi in Ecclesia, Reliquum est ut qui habent uxores, tanquam non habentes sint 33I Cor. VII, 29 . Et multos novimus fratres nostros fructificantes in gratia, in nomine Christi ex consensu ab invicem continere concupiscentiam carnis, non autem continere ab invicem charitatem conjugalem. Quanto illa reprimitur, tanto ista fortius confirmatur. Nonne sunt conjuges qui sic vivunt, non quaerentes ab invicem fructum carnis, non exigentes ab invicem debitum concupiscentiae corporalis? Et tamen illa subjecta est viro, quia sic decet; et tanto subjectior, quanto castior: et ille uxorem diligit vere, ut scriptum est, in honore et sanctificatione 34I Thess. IV, 4 , tanquam cohaeredem gratiae, sicut Christus, inquit, dilexit Ecclesiam 35Ephes. V, 25 . Ergo si copula est, si conjugium est, si non ideo non est conjugium, quia non fit illud quod etiam in non conjuge fieri potest, sed illicite potest: utinam possent omnes; sed multi non possunt. Non ergo ideo disjungant eos qui possunt, et propterea negent esse vel illum maritum, vel illam uxorem, quia non sibi carnaliter miscentur, sed cordibus connectuntur.

Notes

  1. 33. I Cor. VII, 29
  2. 34. I Thess. IV, 4
  3. 35. Ephes. V, 25