TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Infirmitatis propriae cognitio necessaria ad gratiam obtinendam. Ergo ambulavit Petrus super aquas in jussu Domini, sciens hoc se a se habere non posse. Fide valuit quod humana infirmitas non valeret. Hi sunt firmi Ecclesiae. Attendite, audite, intelligite, agite. Neque enim agendum est cum firmis alibi, ut sint infirmi: sed agendum est cum infirmis, ut sint firmi. Multos autem impedit a firmitate praesumptio firmitatis. Nemo erit a Deo firmus, nisi qui se a se ipso sentit infirmum. Pluviam voluntariam segregans Deus haereditati suae. Quid praeceditis, qui quod dicturus sum nostis? Temperetur velocitas, ut sequatur tarditas. Hoc dixi, et hoc dico: audite, capite, facite. Nemo a Deo fit firmus, nisi qui se a se ipso sentit infirmum. Pluviam ergo voluntariam, sicut Psalmus dicit, voluntariam; non meritorum nostrorum, sed voluntariam. Pluviam ergo voluntariam segregans Deus haereditati suae: etenim infirmata est; tu vero perfecisti eam 8Psal. LXVII, 10 . Quia pluviam voluntariam segregasti, non attendens hominum merita, sed tuam gratiam et misericordiam. Infirmata est ergo ipsa haereditas, et agnovit se infirmam in se, ut firma esset in te. Non firmaretur, si non infirmaretur, ut abs te in te perficeretur.

Notes

  1. 8. Psal. LXVII, 10