Hinc est ergo, quod bonus eo bono quo bonus est, et bono alterius gratulatur, et malo alterius contristatur. Ac per hoc tali proximo; quoniam ipse verius dicitur proximus, qui te de proximo attendit, hoc est misericorditer respicit; tali ergo proximo utique, si sapiens fueris, et tibi et illi eris: non quia bono tuo bonus erit, sed quia bono suo boni tui dilector erit. Si autem malus evaseris, non cum illo, sed solus hauries mala. Neque enim malo tuo malus erit, sed in tuo misericors erit. Moestificat eum malitia, sed non sequitur poena sua: irrogat illi tristitiam, non cum illo communicat injustitiam. Malus itaque non cum proximo bona, sed solus hauries mala; quia tristitiam illam, quam de te habet bonus, suo bono habet, et tuo malo. Illa tristitia illius indicat dilectionem, tuam perditionem: te damnat, illum coronat; te deprimit, illum erigit. Ideo etiam scriptum est, Obedientes estote praepositis vestris: ipsi enim vigilant pro animabus vestris tanquam rationem reddituri: ut cum gaudio hoc faciant, et non cum tristitia; neque enim expedit vobis 8Hebr. XIII, 17 . Vobis ergo non expedit illorum tristitia praegravari. Nam illis expedit de nostra malitia contristari. Bonos ergo proximos deputa; et esto bonus, tuo quidem bono, non illorum; et ipso non abs te tibi dato, sed divinitus impertito. Quid enim habes quod non accepisti 9I Cor. IV, 7? Atque ita, Si sapiens fueris, tibi sapiens eris, et proximis tuis, quibus bonum est de tua bonitate laetari. Si autem malus evaseris, solus hauries mala; non etiam illi, quibus et hoc bonum est de tua malitia constristari.