Christi adventus alter occultus, alter manifestus. Praecepta Dei quibusdam in risum veniunt. Hominum carnalium perversum judicium. Ad exhortandas mentes Charitatis vestrae, pauca de praesenti psalmo, quae donat Dominus, gratanter accipite. De Domino nostro Jesu Christo prophetatum est in isto psalmo, ubi audivimus et cantavimus, Deus manifestus veniet, Deus noster, et non silebit. Ipse enim Dominus Christus, Deus noster, Filius Dei, primo adventu venit occultus, secundo adventu veniet manifestus. Quando venit occultus, non innotuit nisi servis suis: quando veniet manifestus, innotescet bonis et malis. Quando venit occultus, venit judicandus: quando veniet manifestus, veniet judicaturus. Denique tunc cum judicaretur, siluit, et de silentio ejus propheta praedixerat, Sicut ovis ad immolandum ductus est, et sicut agnus coram tondente, sic non aperuit os suum 1Isai. LIII, 7 . Sed Deus noster manifestus veniet, Deus noster, et non silebit. Non quomodo siluit, quando judicandus erat, ita silebit, quando judicaturus erit. Et nunc non silet, si sit qui audiat: sed dictum est, Tunc non silebit, quando vocem ejus agnoscent et qui modo contemnunt. Modo enim quando dicuntur praecepta Dei, quibusdam in risum veniunt: et quoniam quod promisit Deus modo non ostenditur, et quod minatur modo non videtur, quod praecipit irridetur. Modo enim felicitatem quae dicitur mundi hujus, habent et mali; infelicitatem quae dicitur mundi hujus, habent et boni. Attendunt homines qui credunt praesentia et non credunt futura, quoniam ista bona et mala praesentis saeculi promiscue habent boni et mali. Si divitias optant, vident habere divitias et pessimos homines et bonos homines; vident etiam, si exhorrent paupertatem et miserias hujus saeculi, laborare in his miseriis non solum bonos, sed etiam malos: et dicunt in corde suo, quia res humanas Deus nec respicit, nec regit, sed omnino in intimo quodam mundi hujus fundo dimisit nos casibus volvi, nec aliquam providentiam exhibet nobis. Ac per hoc fit in illis contemptus praecepti, quia non vident manifestationem judicii.