TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Paulo causa gloriandi in carne quae fuerit. Et audi in carne fiduciam: Circumcisione octavi diei; id est, non proselytus, non advena ad populum Dei, non major circumcisus, sed a parentibus natus Judaeus, habeo circumcisionem octavi diei. Ex genere Israel, de tribu Benjamin, Hebraeus ex Hebraeis, secundum Legem pharisaeus. Primarii quidam erant, et quasi ad nobilitatem Judaicam segregati, non contemptibili plebi commixti, qui dicebantur Pharisaei. Nam dicitur hoc verbum, quasi segregationem interpretari, quomodo in latina lingua dicitur egregius, quasi a grege separatus. Fuerunt autem Israelitae, id est, ex genere Israel, etiam illi qui separati fuerant a templo. Remansit autem ad templum tribus Juda, et tribus Benjamin. Tribus Levi in sacerdotibus, tribus Juda regia, et tribus Benjamin, hoc solum remansit ad Jerusalem et ad templum Dei, quando facta est separatio illa in servo Salomonis 12III Reg. XII. Non ergo leviter accipiatis quod ait, tribu Benjamin: inhaerens Judae, non recedens a templo. Hebraeus ex Hebraeis, secundum legem pharisaeus, secundum aemulationem persequens Ecclesiam. Inter merita sua commemorat quod fuerit persecutor: secundum aemulationem, inquit. Quam aemulationem? Non eram, inquit, piger Judaeus: quidquid erat quod Legi meae adversarium videretur, impatienter ferebam, acriter insequebar. Haec apud Judaeos nobilitas: sed apud Christum quaeritur humilitas. Ideo ibi iste Saulus, hic Paulus. Saulus a Saüle nomen derivatur. Qui fuerit Saül, nostis: ipsius electa est statura proceris. Sic eum describit Scriptura, quod supereminens esset omnibus, quando electus est ut ungeretur in regem 13I Reg. IX, 2. Non fuit sic Paulus, sed factus Paulus. Paulus enim parvus, ideo Paulus modicus. Ergo, secundum aemulationem, inquit, persequens Ecclesiam. Hinc intelligant homines, qualis apud Judaeos fuerim, qui Christi Ecclesiam persequebar aemulatione traditionum paternarum.

Notes

  1. 12. III Reg. XII
  2. 13. I Reg. IX, 2