Donum linguarum. Jam quid respondit, audistis, magnum miraculum. Omnes qui aderant, unam linguam didicerant. Venit Spiritus sanctus; impleti sunt, coeperunt loqui linguis variis omnium gentium, quas non noverant, nec didicerant: sed docebat ille qui venerat; intravit, impleti sunt, fudit. Et tunc hoc erat signum, quicumque accipiebat Spiritum sanctum, subito impletus Spiritu linguis omnium loquebatur 4Act. X, 46; non illi solum centum viginti. Docent nos Litterae ipsae, postea crediderunt homines, baptizati sunt, acceperunt Spiritum sanctum, linguis omnium gentium locuti sunt. Expaverunt qui aderant, alii admirantes, alii irridentes: ita ut dicerent. Isti ebrii sunt, musto pleni sunt 5Id. II, 1-13 . Ridebant, et aliquid verum dicebant. Impleti enim erant utres novo vino. Audistis cum Evangelium legeretur, Nemo mittit vinum novum in utres veteres 6Matth. IX, 17 : spiritualia non capit carnalis. Carnalitas vetustas est, gratia novitas est. Quantocumque homo in melius fuerit innovatus, tanto amplius capit, quod verum sapit. Bulliebat mustum, et musto bulliente linguae gentium profluebant.