TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Oleum portare secum. Oleum alienum. Etenim ecce istae virgines stultae, quae non portaverunt oleum secum, abstinentia sua qua virgines appellantur, et bonis operibus suis, quando lampades ferre videntur, hominibus volunt placere. Et si hominibus volunt placere, et ideo omnia ista laudabilia faciunt, oleum secum non portant. Tu ergo tecum porta, intus porta, ubi videt Deus: ibi porta testimonium conscientiae tuae. Qui autem ambulat ad testimonium alienum, oleum non portat secum. Si ideo abstines ab illicitis, et facis bona opera, ut ab hominibus lauderis; non est intus oleum. Denique cum coeperint homines non laudare, deficiunt lampades. Intendat itaque Charitas vestra. Antequam dormirent illae virgines, non est dictum quia exstinguebantur lampades illarum. Sapientium lampades ardebant de oleo interno, de conscientiae securitate, de interiore gloria, de intima charitate. Ardebant tamen et illarum fatuarum. Quare tunc ardebant? Quia non deerant laudes hominum. Postea vero quam surrexerunt, id est, in resurrectione a mortuis, coeperunt aptare lampades suas, id est praeparare Deo operum suorum reddere rationem. Et quia tunc nemo est qui laudet, omnis homo causae suae vacat, nemo est tunc qui non de se cogitet: non ergo erant qui oleum venderent; coeperunt deficere lampades, et converterunt se fatuae ad quinque prudentes: Date nobis de oleo vestro, quia lampades nostrae exstinguuntur. Hoc quaerebant quod consueverant, id est, alieno oleo lucere, ad alienas laudes ambulare. Date nobis de oleo vestro, quia lampades nostrae exstinguuntur.