TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Manichaeorum in ipso loco Joannis insidiae. Error de duabus naturis. Hic video unde velit lupus obrepere; agnosco, et quantum valeo, devitandum esse demonstro. Hinc, in eo quod dixi, vel potius ab Apostolo dictum commemoravi; quia Omnis spiritus qui negat Jesum Christum in carne venisse, ex Deo non est; insidiatur Manichaeus in hoc verbo, et dicit mihi: Ecce spiritus qui negat Jesum Christum in carne venisse, ex Deo non est; unde est ergo? Si ex Deo non est, inquit, unde est? Numquid enim potest esse, nisi aliunde? Si ergo, inquit, ex Deo non est, et aliunde est, vides esse duas naturas. Invenimus lupum: retia salubria tendamus, venemur, capiamus, captum trucidemus. Trucidemus plane; moriatur error, vivat homo. Ecce in eo quod dixi, Capiamus, trucidemus; moriatur error, vivat homo; ibi solvitur quaestio. Sed recolite quod proposui, ne obliti quaestionem, non intelligatis solutionem. Omnis spiritus qui non confitetur Jesum Christum in carne venisse, ex Deo non est.