TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Pugna inter amorem Dei et amorem saeculi. Amores duo in hac vita secum in omni tentatione luctantur, amor saeculi, et amor Dei; et horum duorum qui vicerit, illuc amantem tanquam pondere trahit. Non enim pennis aut pedibus, sed affectibus venimus ad Deum. Et rursum non corporeis nodis et vinculis, sed contrariis affectibus terrae inhaeremus. Venit Christus mutare amorem, et de terreno facere vitae coelestis amatorem: homo propter nos factus, qui nos homines fecit; et assumens hominem Deus, ut homines faceret deos. Hic propositus nobis agon, haec lucta cum carne, haec lucta cum diabolo, haec lucta cum saeculo. Sed fidamus, quoniam ille qui hoc certamen indixit, non sine adjutorio suo spectat, nec de viribus nostris ut praesumamus hortatur. Qui enim de viribus suis praesumit, utique quia homo est, de viribus praesumit hominis: et maledictus omnis qui spem suam ponit in homine 1Jerem. XVII, 5 . Hujus pii et sancti amoris flamma ardentes martyres, fenum quidem carnis robore mentis arserunt; ipsi autem integri in spiritu ad eum, quo accensi sunt, pervenerunt. Praestabitur tamen ipsa contemnenti carni honor debitus in resurrectione mortuorum. Ideo enim seminata est in contumelia, ut resurgat in gloria.

Notes

  1. 1. Jerem. XVII, 5