TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Pauperum cura. Puto satis istam solutam esse quaestionem. Sufficiat ergo usque ad ejus solutionem perduxisse sermonem. In mente habete pauperes: facite qui nondum fecistis: credite, non perditis; imo hoc solum perditis, quod non fertis ad quadrigam. Jam reddendum est pauperibus quod obtulistis, qui obtulistis: et multum minus habemus ad summam quam soletis offerre: excutite pigritiam. Ego factus sum mendicus mendicorum: quid ad me? Ego sim mendicus mendicorum, ut vos numeremini in numero filiorum.