Homo bona omnia vult habere praeter seipsum. Discernamus ergo ista bona, si possumus, quia de bonis arboribus loquimur. Et hic nihil est, quod sic quisque cogitare debeat, nisi ut in semetipsum oculos convertat, in se discat, se discutiat, se inspiciat, se quaerat, et se inveniat: et quod displicet, necet; quod placet, optet et plantet. Cum enim se homo inanem invenerit meliorum bonorum, utquid est avidus externorum bonorum? Et quid prodest plena bonis arca, inani conscientia? Bona vis habere, et bonus non vis esse? Non vides te erubescere debere de bonis tuis, si domus tua plena est bonis, et te habet malum? Quid enim est quod velis habere malum? Dic mihi. Nihil omnino; non uxorem, non filium, non filiam, non servum, non ancillam, non villam, non tunicam, postremo non caligam: et tamen vis habere malam vitam. Rogo te, praepone vitam tuam caligae tuae. Omnia quae circumjacent oculis tuis, elegantia et pulchra tibi chara sunt; et tibi ipse vilis es ac foedus? Si tibi possent respondere bona quibus est plena domus tua, quae habere optasti, perdere timuisti; nonne et tibi clamarent, Sicut tu nos bona vis habere, sic et nos volumus bonum habere Dominum? Tacita voce interpellant contra te Dominum tuum: Ecce bona tanta dedisti huic, et ipse malus est! Quid ei prodest quod habet, quando eum qui omnia dedit, non habet.