Trinitatis potestas et operatio individua. Hic forte quis dicat, Spiritum sanctum dari potius a Patre et Filio, quam sua voluntate aliquid operari; et ad hoc pertinere quod dictum est, In Spiritu sancto ejicio daemonia, quod non ipse Spiritus, sed Christus id faceret Spiritu: ut sic intelligatur quod dictum est, In Spiritu sancto ejicio, tanquam diceretur, Spiritu sancto ejicio. Solent quippe ita loqui Scripturae, Interfecerunt in gladio: id est, gladio. Succenderunt in igni 57Psal. LXXIII, 7 : id est, igni. Et accepit Jesus cultros petrinos, in quibus circumcideret filios Israel 58Josue V, 2, 3 : id est, quibus circumcideret filios Israel. Sed qui propterea demunt Spiritui sancto propriam potestatem, illud attendant quod dictum a Domino legitur: Spiritus ubi vult spirat 59Joan. III, 8 . Illud vero quod Apostolus ait, Omnia autem haec operatur unus atque idem Spiritus; verendum est ne quisquam arbitretur, quod ea non operetur Pater et Filius, cum in eis operibus commemoraverit et donationes curationum, et operationes virtutum, ubi est utique et expulsio daemoniorum. Cum vero adjungit et dicit, Dividens propria unicuique prout vult 60I Cor. XII, 11 ; nonne manifestat etiam sancti Spiritus potestatem, sed a Patre et Filio plane individuam? Si ergo haec ita dicuntur, ut tamen inseparabilis intelligatur operatio Trinitatis; ita ut cum operatio Patris dicitur, non eam sine Filio et Spiritu sancto intelligatur operari; et cum operatio Filii, non sine Patre et Spiritu sancto; et cum operatio Spiritus sancti, non sine Patre et Filio: satis notum est recte credentibus, vel etiam ut possunt intelligentibus, et illud ideo dictum esse de Patre, Ipse facit opera, quod ab illo sit etiam origo operum, a quo est existentia cooperantium personarum; quia et Filius de illo natus est, et Spiritus sanctus principaliter de illo procedit, de quo natus est Filius, et cum quo illi communis est idem Spiritus: et illud quod ait Dominus, Si opera non fecissem in eis, quae nemo alius fecit, non ad Patrem vel Spiritum retulisse, quod ei non sint in illis operibus cooperati; sed ad homines, a quibus leguntur multa facta miracula, et tamen a nullo quae Filius fecit: et quod ait Apostolus de Spiritu sancto, Omnia autem haec operatur unus atque idem Spiritus, non ideo dictum, quia non ei cooperatur Pater et Filius; sed quia in his operibus non sint multi sed unus Spiritus, et in diversis suis operationibus non est a se ipse diversus.