Christus peccatum factus.--Quod ergo impossibile erat Legis, quae faciebat praevaricatorem, quia nondum mens convicta quaesierat Salvatorem; in quo infirmabatur per carnem, misit Deus Filium suum in similitudinem carnis peccati, et de peccato damnavit peccatum in carne. Quomodo ergo non habebat peccatum, si de peccato damnavit peccatum? Jam aliquando exposuimus vobis hoc: sed qui meminerunt, recognoscant; qui non audierunt, audiant; qui obliti sunt, recolant. Peccatum vocabatur in Lege sacrificium pro peccato. Assidue Lex hoc commemorat: non semel, non iterum, sed saepissime peccata dicebantur sacrificia pro peccatis. Tale peccatum erat Christus. Quid enim dicamus? Peccatum habebat? Absit. Peccatum non habebat, et peccatum erat. Peccatum erat, dixi, secundum illam intelligentiam, quia sacrificium pro peccato. Audi quia hoc modo peccatum erat, ipsum Apostolum audi. De illo loquens ait: Eum qui non noverat peccatum. Ipsam sententiam vobis exponebam, quando ista dicebam: Eum, inquit, qui non noverat peccatum, id est, Dominum nostrum Jesum Christum, Deus Pater eum qui non noverat peccatum, pro nobis peccatum fecit 24II Cor. V, 21 : eum ipsum Christum qui non noverat peccatum, Deus pater pro nobis peccatum fecit, ut nos simus justitia Dei in ipso. Videte duo, justitia Dei non nostra; in ipso, non in nobis. Inde illi magni sancti, de quibus dicit Psalmus, Justitia tua sicut montes Dei. Et quasi diceretur in ipso Psalmo, ubi dictum est, Justitia tua: non enim justitia eorum, sed, Justitia tua velut montes Dei: Levavi enim oculos meos in montes, unde veniet auxilium mihi; sed non a montibus: Auxilium enim meum a Domino; qui fecit coelum et terram 25Psal. CXX, 1, 2 : ergo cum dixisset, Justitia tua sicut montes Dei; quasi quaereretur, Utquid ergo alii nascuntur qui non pertinent ad justitiam Dei? subjecit, Judicia tua sicut multa abyssus 26Psal. XXXV, 7 . Quid est, sicut multa abyssus? Altum est, impenetrabile est, inaccessum est humanae intentioni. Divitiae enim Dei inscrutabiles: inscrutabilia judicia ejus, investigabiles viae ejus 27Rom. XI, 33. Ergo et hic, Misit Deus Filium suum, propter praescitos, et praedestinatos, vocandos, justificandos, glorificandos: ut montes Dei dicant, Si Deus pro nobis, quis contra nos 28Rom. VIII, 29-31 ? Misit Deus Filium suum in similitudinem carnis peccati, et de peccato damnavit peccatum in carne, ut justitia legis impleretur in nobis. Non implebatur per se, impleta est per Christum. Non enim venit legem solvere, sed implere 29Matth. V, 17.
Sermones
Notes
- 24. II Cor. V, 21
- 25. Psal. CXX, 1, 2
- 26. Psal. XXXV, 7
- 27. Rom. XI, 33
- 28. Rom. VIII, 29-31
- 29. Matth. V, 17