Dies maligni ab initio peccati. Beatus ergo vir, Beatus homo quem tu erudieris, Domine. Ecce loquor, ecce clamo, ecce expono. Qui me audiunt? Scio qui me audiunt: Beatus homo quem tu erudieris, Domine; cui Deus in corde loquitur, et quando ego taceo, ipse est beatus quem tu erudieris, Domine, et ex lege tua docueris eum. Quid sequitur? Huc usque cantavimus: Et ex lége tua docueris eum. Ut mitiges eum a diebus malignis, donec fodiatur peccatori fovea. Ipse est vir qui eruditur a Domino, ipse est qui ex lege Dei discit a Domino, qui mitigatur a diebus malignis, donec fodiatur peccatori fovea. Audite quid sit. Maligni dies sunt. Numquid isthic, ex quo de Paradiso projecti sumus, malignos dies agimus? Et majores nostri planxerunt dies suos, et avi eorum planxerunt dies suos. Nullis hominibus dies placuerunt, quos vivendo egerunt. Sed posteris placent dies majorum: et illis iterum illi dies placebant, quos ipsi non sentiebant, et ideo placebant. Quod enim praesens est, acrem habet sensum. Non dico, propius admovetur; sed cor tangit quotidie. Omni anno plerumque dicimus quando frigus sentimus, Nunquam fecit tale frigus: Nunquam fecit tales aestus. Semper facit ipse qui facit. Sed beatus vir quem tu erudieris, Domine: ut mitiges eum a diebus malignis, donec fodiatur peccatori fovea.