Quo animo frater corripiendus. Peccatum in hominem non contemnendum. Ideo debemus amando corripere; non nocendi aviditate, sed studio corrigendi. Tales si fuerimus, optime facimus quod hodie admoniti sumus: Si peccaverit in te frater tuus, corripe illum inter te et ipsum solum. Quare illum corripis? Quia te doles, quod peccaverit in te? Absit. Si amore tui id facis, nihil facis. Si amore illius facis, optime facis. Denique in ipsis verbis attende, cujus amore id facere debeas, utrum tui, an illius. Si te audierit, inquit, lucratus es fratrem tuum. Ergo propter illum fac, ut lucreris illum. Si faciendo lucraris, nisi fecisses perierat. Quid est ergo quod plerique homines ista peccata contemnunt, et dicunt, Quid magnum feci? in hominem peccavi. Noli contemnere. In hominem peccasti: vis nosse quia in hominem peccando peristi? Si te ille in quem peccasti, corripuerit inter te et ipsum solum, et audieris illum, lucratus est te. Quid est, lucratus est te; nisi quia perieras, si non lucraretur te? Nam si non perieras, quomodo te lucratus est? Nemo ergo contemnat, quando peccat in fratrem. Ait enim quodam loco Apostolus, Sic autem peccantes in fratres, et percutientes conscientiam eorum infirmam, in Christum peccatis 5I Cor. VIII, 12 : ideo quia membra Christi omnes facti sumus. Quomodo non peccas in Christum, qui peccas in membrum Christi?