Dives pauperis contemptor, miser finita vita. Remansit ergo ille dives sine adjutorio, finitis deliciis temporalibus, in poenis aeternis. Non fecit justa, audivit digna. Memento quia percepisti bona tua in vita tua. Haec ergo vita, quam vides, non est tua, Percepisti bona tua. Haec ergo quae de longinquo suspiras desiderans, non sunt tua. Ubi sunt verba divitum, et divitibus adulantium, quando vident aliquem deliciis temporalibus affluentem, abundantem in terra, terram rapientem et exaggerantem, et trahentem ad se plumbum cum quo demergatur? Grande enim pondus illum divitem ad inferna perduxit, et sarcina gravis usque ad ima depressit. Non enim audierat, Venite ad me, qui laboratis et onerati estis. Jugum meum lene est, et sarcina mea levis est 5Matth. XI, 28, 29 . Sarcina Christi pennae sunt. His pennis ille pauper in sinum Abrahae volavit. Dives ergo hoc audire noluit. Adulantium enim linguas audivit. His linguis adversus Prophetas obsurduit: linguis male laudantium et dicentium, Soli estis, soli vivitis. Ergo, Percepisti bona tua in vita tua. Haec enim bona tua existimasti; alia non credidisti, non sperasti: percepisti illa in vita tua. Illam enim solam vitam tuam putasti, quando post mortem nihil futurum sperasti, nihil triste timuisti. Percepisti ergo bona tua in vita tua, Lazarus autem mala. Non dixit, Sua; sed, mala, quae homines putant, quae homines timent, quae homines pro magno devitant. Per cepit hic Lazarus mala. Bona tua tunc non percepit: nec tamen perdidit. Sicut autem non additum est, Sua; sic nec hoc additum est, In vita sua. Alia enim erat vita ipsius, quam sperabat in sinu Abrahae. Nam hic mortuus erat, hic non vivebat: illa morte mortuus erat, quam dicit Apostolus, Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo 6Coloss. III, 3 . Pauper mala temporalia ferebat. Deus autem bona ejus differebat, non auferebat. Quid ergo, dives, apud inferos desideras, quod cum divitiis fruereris, non sperasti? Nonne tu es ille, qui pauperis contemptor Moysen prophetam irridebas? Noluisti ergo fidem possidere cum proximo in paupertate ejus; modo frueris bonis ejus? Irrisisti eum, quando audisti, Fidem posside cum proximo in paupertate ipsius, ut et bonis ejus perfruaris. Modo vides longe bona ejus, et non cum eo possides. Ventura enim erant illa bona, ventura invisibiliter. Quando enim non videbantur, credenda erant, ne quando videntur, remaneret tibi dolere posse, et non posse tenere.