Mercenarii fugientes, dum iniquis favent. Augustinus non mercenarius. Fugiunt ergo isti, quando vident lupum, quando vident latronem. Hoc autem dicere coeperam, quia de loco superiore non possunt dicere isti, nisi, Bene facite, nolite perjurare, nolite fraudare, nolite aliquem circumvenire. Aliquando autem sic vivunt, ut de tollenda aliena villa, cum episcopo consilium habeatur, et petatur ab ipso tale consilium. Aliquando nobis contigit, experti dicimus: nam non crederemus. Multi a nobis consilia mala petunt, consilia mentiendi, circumveniendi; putantes quia placent nobis. Sed in nomine Christi, si Domino placet quod dicimus, nullus talis nos tentavit, et invenit quod volebat in nobis. Quia si vult ipse qui nos vocavit, pastores sumus, non mercenarii. Sed quid ait Apostolus? Mihi minimum est ut a vobis judicer, aut ab humano die: sed neque ego meipsum judico. Nihil enim mihi conscius sum; sed non in hoc justificatus sum. Qui autem judicat me, Dominus est 24I Cor. IV, 3, 4 . Non ideo bona est conscientia mea, quia vos illam laudatis. Quid enim laudatis, quod non videtis? ille laudet, qui videt: ille etiam corrigat, si quid ibi videt quod ejus oculos offendit. Quia et nos non dicimus perfecte nos sanos: sed tundimus pectus nostrum, et dicimus Deo, Propitius esto, ne peccem. Tamen puto, coram illo enim loquor, nihil aliud a vobis quaerens nisi salutem vestram; et gemimus plerumque in peccatis fratrum nostrorum, et vim patimur, et torquemur animo, et aliquando corripimus illos: imo nunquam non corripimus. Testes sunt omnes qui recordantur quod dico, quoties sunt a nobis correpti fratres peccantes, et vehementer correpti.