TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Divitiae piis operibus impendendae. Divitiis emenda vera vita. Quid ergo sis facturus ex his quae habes, dives, attende. Jam non superbe sapis: recte. Non speras in incerto divitiarum, sed speras in Deo vivo, qui praestat nobis omnia abundanter ad fruendum: laudabiliter. Noli ergo piger esse in his quae sequentur. Divites sint in operibus bonis. Haec videamus; et quod non videmus, credamus. Dicebas, Aurum habeo, sed non amo: sed non amare tuum intus est; si quid de te mereor, proba et mihi; quod non abscondis Deo tuo, proba et fratri tuo. Unde, inquis, probabo? Ex eo quod sequitur, Divites sint in operibus bonis, ut facile tribuant. Ad hoc dives esto, ut facile tribuas. Pauper enim vult tribuere, et non potest: apud illum difficultas, apud te facilitas. Hoc tibi prosit quod dives es, quia cum volueris facere, statim facis. Facile tribuant, communicent. Numquid perdunt? Thesaurizent sibi fundamentum bonum in futurum. Et ne ipsum aurum et argentum et praedia, et ea quae pulchra videntur in facultatibus hominum, etiam ibi desideremus, cum dicitur nobis, Illuc migrate, thesaurum vestrum ibi ponite: admonuit nos contra carnales cogitationes, et subjecit, Ut apprehendant veram vitam: non aurum, quod in terra remansit, non facultates putredinis, non bona transeuntia, sed veram vitam. Quodam modo ergo migramus, quando hoc illuc transit, neque hoc ibi habebimus, quod hinc transferimus. Quodam modo Dominus Deus noster mercatores nos vult esse, mutationem nobiscum facit; quod hic abundat damus, quod ibi abundat accipimus: quemadmodum plerique trajectitias merces faciunt, aliud dant alibi, et quo veniunt aliud accipiunt. Verbi gratia, dicit amico suo, Accipe hic a me aurum, et da mihi in Africa oleum: et migrat et non migrat; jam quod desiderat accepit. Talis est ista mutatio, qualis, fratres mei, nostra mercatio. Quid damus, et quid accipimus? Hoc damus quod nobiscum auferre non possumus, etsi vellemus. Quare ergo perit? Id quod minus est detur, ut quod est majus ibi inveniatur. Damus terram, et accipimus coelum; damus temporalia, et accipimus aeterna; damus putrescentia, et accipimus immortalia: postremo damus quod dedit Deus, et accipimus ipsum Deum. Non ergo simus pigri in ista mutatione rerum, in ista mercatura optima et ineffabili. Prosit quia hic sumus, prosit quia nati sumus, prosit quia peregrinamur. Non inopes remaneamus.