Novi Testamenti testimonium pro Christo et Ecclesia. Haec Judaeis, et istis nostris. Quare? Quia istas Scripturas Veteris Testamenti et Judaei accipiunt, et nostri isti accipiunt. Sed ipsum Christum, quem illi non accipiunt, videamus si isti accipiunt. Dicat et ipse, dicat et pro se qui caput est, et pro corpore suo quod est Ecclesia, quia et in nobis caput loquitur pro corpore. Audi pro capite: Resurrexit a mortuis, invenit discipulos haesitantes, dubitantes, prae gaudio non credentes; aperuit illis sensum, ut intelligerent Scripturas, et dixit eis, Quia sic scriptum est, et sic oportebat Christum pati, et resurgere a mortuis tertio die. Habes pro capite; dicat et pro corpore: Et praedicari in nomine ejus poenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes, incipientibus ab Jerusalem 12Luc. XXIV, 45, etc. . Dicat ergo Ecclesia inimicis suis, dicat. Dicit plane, non tacet: sed illi audiant. Fratres, audistis testimonia, jam noscite me. Scrutamini Scripturas, in quibus vos speratis vitam aeternam habere; ipsae testimonium perhibent de me. Quae dixi, non sunt de meo, sed de Domini mei, et tamen adhuc aversamini, adhuc tergiversamini. Quomodo potestis mihi credere, gloriam ab invicem exspectantes, et gloriam quae a solo Deo est, non quaerentes? Quia ignorantes Dei justitiam, zelum Dei habetis, sed non secundum scientiam. Ignorantes enim Dei justitiam, et vestram volentes constituere, justitiae Dei non estis subjecti. Quid est aliud, ignorare Dei justitiam, et suam velle constituere, nisi dicere: Ego sanctifico, ego justifico; quod ego dedero, hoc sanctum est? Dimitte Deo quod Dei est: agnosce, homo, quod hominis est. Ignoras Dei justitiam, et tuam vis constituere. Justificare me vis: sufficit tibi ut mecum justificeris.