Donatista. Donatista quid? Donatistae plurimi hoc confitentur de Filio quod nos, quod aequalis sit Patri Filius, ejusdemque substantiae: alii vero eorum, ejusdem quidem substantiae confitentur, sed aequalem negant. Quid opus est disputare de his qui negant aequalem? Si enim negant aequalem, negant Filium. Si negant Filium, negant Christum. Si negant Christum, quomodo confitentur in carne venisse Christum?