Hospitalitatis meritum. Quale autem mysterium, fratres mei? Intrat ad eos, fit eis hospes; et qui per totam viam non agnoscebatur, in fractione panis agnoscitur. Discite hospites suscipere, ubi agnoscitur Christus. An nescitis quia si quem christianum susceperitis, ipsum suscipitis? Nonne ipse dicit, Hospes fui, et suscepistis me? Et quando ei dicitur, Domine, quando te vidimus hospitem? Respondet, Cum uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis 3Matth. XXV, 35, 38, 40 . Cum ergo christianus christianum suscipit, serviunt membra membris; et gaudet caput, et sibi imputat datum quod membro ejus fuerit erogatum. Hic ergo pascatur Christus esuriens, accipiat potum sitiens, vestiatur nudus, suscipiatur peregrinus, visitetur aegrotus. Hoc habet necessitas itineris. Sic in ista peregrinatione vivendum est, ubi eget Christus. Eget in suis, plenus est in se. Sed qui eget in suis, et plenus est in se, egentes adducit ad se. Ibi non erit fames, non erit sitis, non erit nuditas, non erit aegritudo, non erit peregrinatio, non erit labor, non erit dolor. Scio quia ista ibi non erunt, et nescio quid ibi erit. Ista enim quae ibi non erunt, novi: illud autem quod ibi inventuri sumus, nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit 4I Cor. II, 9. Amare possumus, desiderare possumus, in hac peregrinatione tanto bono suspirare possumus: digne hoc cogitare et verbis explicare non possumus. Certe ego non possum. Ergo, fratres mei, quaerite quis possit. Si invenire potestis; et me vobiscum discipulum trahite. Illud scio, quoniam qui potens est, sicut Apostolus ait, facere super quam petimus, aut intelligimus 5Ephes. III, 20 , illuc perducet, ubi fiat quod scriptum est, Beati qui habitant in domo tua, in saecula saeculorum laudabunt te 6Psal. LXXXIII, 5 . Totum negotium nostrum, laus Dei erit. Quid laudabimus, si non amabimus ; et illud amabimus, quod videbimus? Verum enim videbimus, et ipsum verum Deus erit, quem laudabimus. Ibi inveniemus quod hodie cantavimus, Amen, Verum est: Alleluia, Laudate Dominum.