TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Zachariae et Mariae eadem fere verba, non eadem incredulitas. Verum interest plurimum, non solum in matribus, quod illa virgo, illa mulier fuerit sterilis; illa de Spiritu sancto pariens Filium Dei Dominum nostrum, illa de viro suo sene pariens praecursorem Domini. Et illud attendite. Non credidit Zacharias. Quomodo non credidit? Quaesivit ab angelo per quid cognosceret quod promittebat, quoniam ipse erat senex, et uxor ejus processerat in diebus suis. Et dixit illi angelus: Ecce eris tacens, et non poteris loqui usque in diem quo haec fiant, propter quod non credidisti verbis meis, quae implebuntur in tempore suo. Idem ipse angelus venit ad Mariam, nuntiat Christum nasciturum ex ea in carne, et Maria tale aliquid dicit. Ille enim dixit: Per quid cognoscam hoc? Ego enim sum senex, et uxor mea processit in diebus suis. Et dicitur ei: Ecce eris tacens: et non poteris loqui usque in diem quo haec implebuntur, propter quod non credidisti verbis meis. Et accepit supplicium taciturnitatis, merito infidelitatis. Quid dixerat propheta de Joanne? Vox clamantis in eremo 6Isai. XL, 3 . Tacet Zacharias generaturus vocem. Quia non credidit, tacuit: merito obmutuit quousque vox nasceretur. Si enim recte dictum est, imo quia valde recte dictum est in sancto psalmo, Credidi, propter quod locutus sum 7Psal. CXV, 10 : quia non credebat, merito non loquebatur. Sed rogo, Domine, cum audientibus me pariter pulso, aperi nobis, expone nobis quid sibi velit haec quaestio. Causas quaerit Zacharias ab angelo, per quid cognosceret quod illi annuntiatum est, quoniam senex erat, et uxor ejus progressa in diebus suis: dicitur ei, Quoniam non credidisti, eris tacens. Nuntiatur Christus virgini Mariae, et ipsa causam quaerit, et dicit angelo, Quomodo fiet istud? quoniam virum non cognosco. Et ille, Per quid cognoscam hoc? Ego enim sum senex, et uxor mea progressa in diebus suis. Et illa, Quomodo fiet istud? Quoniam virum non cognosco. Illi dicitur, Tacebis, quia non credis: illi autem causa exponitur, silentium non imponitur. Quomodo fiet istud? Quoniam virum non cognosco. Et angelus: Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi. Ecce quomodo fiet quod quaeris, ecce quomodo virum non cognoscis et paries, ecce quomodo: quia Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi. Non timeas aestum libidinis, sub tantae umbraculo sanctitatis. Quare hoc? Si verba attendamus, aut ambo crediderunt, aut ambo dubitaverunt, Zacharias et Maria. Sed nos verba valemus audire: Deus potest et corda interrogare.

Notes

  1. 6. Isai. XL, 3
  2. 7. Psal. CXV, 10