TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Animam cujus gratia perdere jubemur. Vide tamen ubi invenias, et quare perdas. Unde enim invenires, nisi lumen tibi accenderet ille cui dicitur, Tu illuminabis lucernam meam, Domine? 12Psal. XVII, 29. Jam ergo invenisti, illo tibi accendente lucernam. Vide quare perdas. Non enim passim perdendum est, quod tam diligenter inventum est. Non ait, Qui perdiderit eam, inveniet eam; sed, Qui perdiderit eam propter me. Naufragi forte negotiatoris corpus cum in littore inspexeris, reddis lacrymas miseratus, et dicis: Vae huic homini! propter aurum perdidit animam suam. Bene plangis, bene miseraris. Redde illi fletum, cui non praestas et auxilium. Propter aurum enim perdere animam suam potuerit, propter aurum invenire non poterit. Ad damnum animae suae idoneus fuit, ad eam lucrandam minus idoneus exstitit. Non enim cogitandum est quod perdidit, sed quare perdidit. Si propter avaritiam, ecce ubi jacet caro, ubi est quod erat charum? Et tamen jussit avaritia, et propter aurum perdita est anima, et propter Christum non perit anima, neque pereat. Stulte, noli dubitare: audi consilium Creatoris. Ipse te instituit ut sapias, qui te fecit antequam esses qui sapias. Audi, noli dubitare pro Christo animam perdere. Fideli Creatori commendas quod diceris perdere. Tu quidem perdes: sed ille suscipit, cui nihil perit. Si amas vitam, perde ut invenias: quia cum inveneris, jam non erit quod perdas, non erit quare perdas. Ea quippe invenitur vita, quae invenitur ut omnino perire non possit. Quia et Christus, qui tibi nascendo, moriendo et resurgendo dedit exemplum, surgens a mortuis jam non moritur, et mors ei ultra non dominabitur 13Rom. VI, 9 .

Notes

  1. 12. Psal. XVII, 29.
  2. 13. Rom. VI, 9