TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Mundus per Christum nobis victus. Mundum non amemus. Premit amatores suos, non eos ad bonum adducit. Laborandum est in eo potius ne capiat, quam timendum ne cadat. Ecce cadit mundus; stat christianus, quia non cadit Christus. Nam quare dicit Dominus, Gaudete, quia ego vici mundum 6Joan. XVI, 33 ? Respondeamus ei, si placet: Gaude, sed tu. Si tu vicisti, tu gaude. Quare nos? Quare nobis dicit, Gaudete; nisi quia nobis vicit, nobis pugnavit? Ubi enim pugnavit? Quia hominem suscepit. Tolle quod de virgine natus, tolle quod semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo 7Philipp. II, 7: tolle hoc, ubi luctamen? ubi certamen? ubi tentatio? ubi victoria, quam non praecessit pugna? In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Hoc erat in principio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Numquid hoc Verbum Judaeus crucifigeret? numquid huic Verbo impius insultaret? numquid hoc Verbum colaphis caederetur? numquid hoc Verbum spinis coronaretur? Ut autem ista pateretur, Verbum caro factum est 8Joan. I, 1, 2, 3, 14 : et ista passus resurgendo vicit. Ergo nobis vicit, quibus securitatem resurrectionis ostendit. Dicis ergo Deo, Miserere mei, Domine, quoniam conculcavit me homo. Tu te noli conculcare, et non te vincit homo. Ecce enim homo potens terret te. Unde te terret? Spolio, damno, torqueo, occido. Et clamas tu, Miserere mei, Domine, quoniam conculcavit me homo. Si verum dicis, te ipsum attendis: quia times minas hominis, mortuus te conculcat; et quia non timeres, nisi esses homo, conculcat te homo. Quod est ergo remedium? O homo, haere Deo, a quo factus es homo: illi adhaere, in ipso praesume, ipsum invoca, virtus tua ipse sit. Dic illi: In te, Domine, virtus mea. Et a comminationibus hominum cantabis; et quod postea cantes, ipse Dominus dicit: In Deo sperabo, non timebo quid faciat mihi homo 9Psal. LV, 2, 11 .

Notes

  1. 6. Joan. XVI, 33
  2. 7. Philipp. II, 7
  3. 8. Joan. I, 1, 2, 3, 14
  4. 9. Psal. LV, 2, 11