TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Verbum incarnatione non mutatum. Nemo ergo credat Dei Filium conversum et commutatum esse in hominis filium: sed potius credamus et non consumpta divina et perfecte assumpta humana substantia, manentem Dei Filium, factum hominis filium. Neque enim quia dictum est, Deus erat Verbum, et Verbum caro factum est 2Joan. I, 1, 14 ; sic Verbum caro factum est, ut esse desineret Deus: quando in ipsa carne quod Verbum caro factum est, Emmanue, natum est, nobiscum Deus 3Matth. I, 23 . Sicut verbum quod corde gestamus, fit vox cum id ore proferimus, non tamen illud in hanc commutatur, sed illo integro ista in qua procedat assumitur, ut et intus maneat quod intelligatur, et foris sonet quod audiatur: hoc idem tamen profertur in sono, quod ante sonuerat in silentio; atque ita verbum cum fit vox, non mutatur in vocem; sed manens in mentis luce, et assumpta carnis voce procedit ad audientem, et non deserit cogitantem. Non cum ipsa vox in silentio cogitatur, quae vel graecae est, vel latinae, vel linguae alterius cujuslibet: sed cum ante omnem linguarum diversitatem res ipsa quae dicenda est, adhuc in cubili cordis quodam modo nuda est intelligenti, quae ut inde procedat loquentis voce vestitur. Verumtamen utrumque hoc, et quod cogitatur intelligendo, et quod sonat loquendo, mutabile atque dissimile est: neque illud manebit, cum oblitus fueris; neque hoc, cum silueris: Verbum autem Domini manet in aeternum, et incommutabiliter manet.

Notes

  1. 2. Joan. I, 1, 14
  2. 3. Matth. I, 23