TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Saevire in malos non licet. Sed dicunt multi mali multa mala. Et quid velles tu? An a malis bona? Noli quaerere uvam in spinis: prohibitus es, Ex abundantia cordis os loquitur 5Luc. VI, 45 . Si aliquid potes, si tu jam non es malus, opta malo ut sit bonus. Quid saevis in malos? Quia mali sunt, inquis. Addis te illis, saeviendo in illos. Consilium do: displicet tibi malus, non sint duo. Reprehendis, et adjungeris? auges ejus numerum, quem condemnas? De malo vis vincere malum? de malitia vincere malitiam? Erunt duae malitiae, ambae vincendae. Non audis consilium Domini tui per Apostolum: Noli vinci a malo, sed vince in bono malum 6Rom. XII, 21 ? Forte ille pejor est: cum et tu sis malus, duo tamen mali. Ego vellem ut vel unus esset bonus. Postremo saevit usque ad mortem. Quid et post mortem, ubi ad illum malum jam non pervenit poena, et alterius mali tota exercetur malitia? Hoc insanire est, non vindicare.

Notes

  1. 5. Luc. VI, 45
  2. 6. Rom. XII, 21