Abraham cur primum nomen suum cum posteriore non retinet, Jacob vero e contra. Verum ex hac occasione non est praetereundum, quod potest fortasse sua sponte vestrum aliquem commovere: quid sibi vult, quod cum mutatum esset nomen Abrahae avi hujus Jacob (nam et ipse prius Abram vocabatur, et Deus mutavit illi nonomen, et dixit, Non vocaberis Abram, sed Abraham 13Gen. XVII, 5 , ex illo non est vocatus Abram. Quaerite in Scripturis, et videbitis superius antequam acciperet aliud nomen, non est vocatus nisi Abram: posteaquam accepit, non est vocatus nisi Abraham. Iste autem Jacob, quando accepit aliud nomen, eadem verba audivit, Non vocaberis Jacob, sed vocaberis Israel. Quaerite Scripturas, et videte quia utrumque semper vocatus est, et Jacob et Israel. Accepto alio nomine Abram, non aliud est vocatus nisi Abraham: accepto alio nomine Jacob, et Jacob vocatus est, et Israel. Nomen Abrahae in hoc saeculo explicandum fuit: hic est enim factus pater multarum gentium, unde nomen accepit. Nomen autem Israel ad alterum saeculum pertinet, ubi videbimus Deum. Populus ergo Dei, populus Christianus, in hoc tempore et Jacob est et Israel; Jacob in re, Israel in spe. Supplantator enim fratris dicitur populus minor populi majoris. Numquid nos supplantavimus Judaeos? Sed supplantatores dicimur illorum, quia nostri causa sunt supplantati. Nisi excaecati essent, Christus non crucifigeretur: si Christus non crucifigeretur sanguis ille pretiosus non funderetur: si sanguis ille non funderetur, orbis terrarum non redimeretur. Quia ergo nobis profuit caecitas illorum, ideo a minore fratre major supplantatus est, et appellatus est minor Supplantator. Sed quamdiu hoc?