TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Ariani et Photiniani Christum recta fide non tangunt. Procedat Arianus: prius procedat Photinianus. Respondemus Photiniano: Noli tangere. Quid est, Noli tangere? Noli sic credere: nondum tibi Christus ascendit ad Patrem. Procedat Arianus. Ego, inquit, Deum credo Christum, sed minorem. Nec tibi adhuc ascendit ad Patrem. Cum ascenderit ad Patrem, extende te, ut tangas: extende te, tange Deum. Et ego, inquit, Deum profiteor; sed alterius naturae, et alterius substantiae; creatum, non per quem creata sunt omnia; factum, non in principio Verbum sine tempore. Adhuc ergo infra es; nondum tibi ascendit ad Patrem. Vis ascendat tibi ad Patrem? Crede, Cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo. Rapina non erat, quia natura erat. Rapina usurpatur, natura cognoscitur. In forma Dei non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo. Sic est natus, et semper natus; et natus, et semper natus, et sine initio natus. Tu quid dicis, Ariane? Erat tempus, quando non erat Filius. Vides quia nondum tibi ascendit ad Patrem? Noli tangere, noli sic credere. Non est tempus inter Patrem et Filium. Genuit Pater, natus est Filius: sine tempore ille genuit, sine tempore natus est, per quem facta sunt tempora. Sic tange, et ascendit tibi ad Patrem. Verbum, sed coaeternum Deo: Sapientia Dei, sed sine qua nunquam Pater fuit. Respondere tibi habet caro tua, et confabulatura tecum, dictura tibi in tenebris: Quomodo natus is fuit? Tenebrae tecum loquuntur. Exponatur mihi, clamas: clamo, exponatur mihi. Quid tibi vis exponatur? Natus est, an non natus? Non enim esset Filius, nisi natus. Si ergo natus est, fuit tempus quando non erat. Falsum est hoc: terra loqueris, de terra loqueris. Expone ergo mihi, ait, quomodo natus, si semper fuit. Non expono, non expono; non possum. Non expono: sed pro me prophetam oppono, Generationem ejus quis enarrabit 8Isai. LIII, 8 ?

Notes

  1. 8. Isai. LIII, 8