Divina eloquia si non negligenter audiantur, non immerito forsitan moveat illud quod scriptum est, Fili, si sapiens fueris, tibi sapiens eris, et proximis tuis; si autem malus evaseris, solus hauries mala. Quomodo hoc enim recte possit intelligi? Quandoquidem sicut nos bona proximi laetificat vita, ita etiam perversa contristat. Aut si hoc propter suasionem dictum putatur, quia sapiens et sibi est, et eis quibus persuadet sapientiam; quo pacto si malus evaserit, solus hauriet mala, cum de talium persuasionibus dictum sit, Corrumpunt mores bonos colloquia mala 1I Cor. XV, 33 ? Quid enim aliud clamat vox illa charitatis: Si glorificatur unum membrum, congaudent omnia membra; et si patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra 2Id. XII, 26 ? Quomodo ergo verum est, Fili, si sapiens fueris, tibi sapiens eris, et proximis tuis; si autem malus evaseris, solus hauries mala? Quomodo ejus bono gaudebo, cujus malo in me malus non ero? Quomodo me delectat inventus, qui me securo poterit esse perditus? Nonne si sapiens fuerit, sanum membrum erit, cui caetera membra congaudent? Quomodo igitur malus solus hauriet mala, cum similiter aegro membro compatiantur et caetera?