Oves pascuae et manuum Dei sumus. Verba quae cantavimus, continent professionem nostram, quia oves Dei sumus: nec importune poscimus cum lacrymis ejus misericordiam, cujus oves sumus. Diximus enim: Ploremus ante Dominum, qui fecit nos; quoniam ipse est Dominus Deus noster. Ne quisquam plorans se exaudiri posse desperet, commemorata est necessitudo quaedam exaudiendi nos Deo: Quoniam ipse est Dominus Deus noster, qui fecit nos. Ille Deus noster: nos populus pascuae ejus et oves manuum ejus 1Psal. XCIV, 6 et 7 . Pastores homines, vel etiam patresfamilias domini pecorum, oves quas habent, non ipsi fecerunt; oves quas pascunt, non ipsi creaverunt: noster autem Dominus Deus, quia Deus et creator est, fecit sibi oves quas habeat, et quas pascat; nec alter instituit, quas ipse pascit; nec quas ipse instituit, alter pascit. Ploremus ergo ante illum. Neque enim in bono sumus, cum in hoc saeculo sumus. Cum enim placebimus Domino in regione vivorum, tunc detergentur lacrymae nostrae; et dicemus ei laudes, qui nos exemit de vinculis mortis, pedes nostros a lapsu, oculos nostros a lacrymis, ut placeamus Domino in regione vivorum 2Psal. CXIV, 8 et 9: quia difficile est ut ei placeatur in regione mortuorum. Est autem et hic unde illi placeamus, ejus misericordiam in nos deprecando, a peccatis nos, quantum possumus, abstinendo, in quantum autem non possumus, confitendo atque plangendo. Ita in hac vita sumus sperantes aliam vitam, plorantes in spe: imo plorantes in re, gaudentes in spe.