Quid sit lanis se tegere. Lana, honor. Sed quoniam diximus quid sit lac consumere, quaeramus quid sit lanis se tegere. Qui praebet lac, victum praebet; qui praebet lanam, honorem praebet. Ista sunt duo quae a populis quaerunt, qui se ipsos pascunt, non oves; commodum supplendae necessitatis, et favorem honoris et laudis. Etenim vestimentum propterea bene intelligitur in honore, quia nuditatem contegit. Est enim unusquisque homo infirmus. Et quid est quisquis vobis praeest, nisi quod vos estis? Carnem portat, mortalis est, manducat, dormit, surgit, natus est, moriturus est. Si ergo cogitas quid sit secundum se ipsum, homo est: tu tamen honorando eum velut angelum, contegis quod infirmum est.