Mulier decem et octo annis in infirmitate. Homo non de suo, sed de gratia Dei bonus. Quid illa mulier decem et octo annos habens in infirmitate? Sex diebus Deus perfecit opera sua. Ter seni, decem et octo faciunt. Quod ergo significavit triennium in arbore, hoc decem et octo anni in illa muliere. Curva erat, sursum aspicere non poterat: quia Sursum cor, sine causa audiebat. Sed erexit eam Dominus. Est ergo spes, sed filiis, quousque veniat dies judicii. Multum sibi dat homo. Et quid est homo? Justus homo magnum aliquid est homo. Sed tamen justus homo, gratia Dei est justus homo. Nam, Quid est homo, nisi quod memor es ejus 3Psal. VIII, 5 ? Vis videre quid est homo? Omnis homo mendax 4Psal. CXV, 11 . Cantavimus, Exsurge, Domine, non praevaleat homo. Quid est, non praevaleat homo? Nonne Apostoli homines erant? Nonne martyres homines erant? Ipse Dominus Jesus Deus esse non desistens, homo esse dignatus est. Quid est ergo, Exsurge, Domine, non praevaleat homo? Si omnis homo mendax: exsurge, veritas, non praevaleat falsitas. Homo ergo, si vult esse aliquid boni, non sit de suo proprio. Si enim de suo esse voluerit, mendax erit. Si verax esse voluerit de Dei, non de suo erit.