TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Ad coenam venire nemo cunctetur. Tollamus ergo de medio excusationes vanas et malas, et veniamus ad coenam, qua intrinsecus saginemur. Non nos impediat extollentia superbiae, non nos extollat, vel non nos terreat curiositas illicita, et avertat a Deo: non nos impediat voluptas carnis a voluptate cordis. Veniamus, et saginemur. Et qui venerunt, nisi mendici, debiles, claudi, caeci? Illic autem non venerunt divites, sani, quasi bene ambulantes, et acute cernentes; multum de se praesumentes, et ideo desperatiores, quanto superbiores. Veniant mendici, quia ille invitat qui propter nos pauper factus est, cum dives esset, ut illius paupertate mendici ditaremur 11II Cor. VIII, 9. Veniant debiles: quia non est opus sanis medicus, sed male habentibus 12Matth. IX, 12. Veniant claudi qui ei dicant: Compone gressus meos in semitis tuis 13Psal. XVI, 5 . Veniant caeci qui dicant: Illumina oculos meos, ne unquam obdormiam in morte 14Psal. XII, 4 . Tales venerunt ad horam; illis prius invitatis, sua excusatione reprobatis: venerunt ad horam, intraverunt de plateis et vicis civitatis. Et respondit servus, qui missus erat, Domine, factum est ut jussisti, et adhuc locus est. Exi, inquit, in vias et sepes, et quos inveneris coge intrare. Quos inveneris, ut dignentur, noli exspectare; coge intrare. Magnam coenam, magnam domum paravi, non ibi patior locum vacare. Venerunt de plateis et vicis Gentes: veniant de sepibus haeretici, hic inveniunt pacem. Nam qui construunt sepes, divisiones quaerunt. Trahantur a sepibus, evellantur ab spinis. In sepibus haeserunt, cogi nolunt. Voluntate, inquiunt, nostra intremus. Non hoc Dominus imperavit: Coge, inquit, intrare. Foris inveniatur necessitas, nascitur intus voluntas.

Notes

  1. 11. II Cor. VIII, 9
  2. 12. Matth. IX, 12
  3. 13. Psal. XVI, 5
  4. 14. Psal. XII, 4