Locus Apostoli quo dicitur Christus de muliere natus. An forte hoc movet, quia de virgine dixi, et Paulus dicit ex muliere? Non moveat, non immoremur: neque enim rudibus loquor. Utrumque Scriptura dicit, et ex virgine, et ex muliere. Ex virgine quomodo? Ecce virgo in utero accipet, et pariet Filium 9Isai. VII, 14 . Ex muliere autem, sicut audistis: non est contrarium. Proprietas enim locutionis hebraeae mulieres, non corruptas virginitate, sed feminas appellat. Habes evidentem Scripturam Geneseos, quando ipsa primo Eva facta est: Formavit eam in mulierem 10Gen. II, 22 . Dicit etiam alio loco Scriptura, jubere Deum separari mulieres, quae non cognoverunt cubile viri 11Num. XXXI, 17, 18, et Judicum XXI, 11. Hoc ergo jam notum esse debet; nec teneat nos, ut alia, quae merito tenebunt, Domino adjuvante, explicare possimus.