TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Quomodo de terra quaedam instaurantur. Sed potest mihi aliquis dicere minus diligenter inspiciens mutationes instaurationesque rerum: Illa folia putruerunt, nova nascuntur. Bene autem considerans videt quod et illa quae putrescunt, in vires terrae cedunt. Unde enim terra pinguificatur, nisi de putredine terrenorum? Attendunt haec qui agrum colunt; et qui non colunt, quia in urbe semper vivunt, de hortis certe vicinis urbi cognoscant contemptibilia quaeque purgamenta civitatis quibus studiis serventur, a quibus etiam pretio comparentur, quo portentur. Certe jam contemptibilia, exinanita omni utilitate, ab inexpertis possent putari. Et quis dignatur stercus intueri? Quod intueri homo horret, servare curat. Illud ergo quod consumptum jam et abjectum videbatur, redit in pinguedinem terrae, pinguedo in succum, succus in radicem; et quod de terra in radicem transit, invisibilibus accessibus migrat in robur, distribuitur per ramos, a ramis in germina, a germine in fructus et folia. Ecce quod horrebas in putredine stercoris, in arboris fecunditate et viriditate miraris.