TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Clerici omnes Augustini in proposito paupertatis constantes inventi. Valens diaconus, Patricius subdiaconus. Nuntio ergo vobis unde gaudeatis. Omnes fratres et clericos meos, qui mecum habitant, presbyteros, diaconos, subdiaconos, et Patricium nepotem meum, tales inveni, quales desideravi. Sed qui de sua qualicumque paupertate, quod statuerant, nondum fecerunt, hi duo sunt, Valens diaconus, et paulo ante dictus nepos meus subdiaconus; sed matris vita impediebat, quia inde vivebat. Exspectabatur in illo etiam legitimae aetatis accessus, ut quod faceret, firmissime faceret. Nondum autem fecit, quia ipsos agellos habet cum suo fratre communes, et sub indiviso eos possident. Si autem divisi fuerint, eos cupit Ecclesiae conferre, ut inde alantur qui sunt in proposito sanctitatis, quousque in hac vita degunt. Scriptum est enim, et hoc Apostolus loquitur, Qui autem suis, et maxime domesticis, non providet, fidem denegat, et est infideli deterior 3I Tim. V, 8 . Adhuc autem mancipia sunt ei similiter cum fratre communia, nondum divisa. Disponit ea manumittere; non potest antequam dividantur. Quid enim ad quem pertineat, adhuc ignorat. Ad ipsum sane, quia major est, pertinet divisio; et ad fratrem ejus electio. Et ipse frater ejus Deo servit, subdiaconus est cum sancto fratre meo et coepiscopo Severo in Ecclesia Milevitana. Hoc agitur, hoc sine dilatione peragendum est, ut illi servuli dividantur, manumittantur, et sic det Ecclesiae, ut eorum excipiat alimentum. Nepos autem meus ex quo conversus est, et mecum esse coepit, impediebatur et ipse aliquid de agellulis suis agere invita usufructuaria matre sua, quae hoc anno defuncta est. Inter ipsum et sorores ejus sunt quaedam in Christi adjutorio cito finienda: ut et ipse faciat quod servum Dei decet, quod ipsa professio, et ista exigit lectio.

Notes

  1. 3. I Tim. V, 8