Locus male de corporali separatione intellectus a schismaticis. Ecce, inquiunt, dicit propheta, Recedite, exite inde, et immundum ne tetigeritis 43Isai. LII, 11 : quomodo ergo malos pro pace tolerabimus, a quibus exire et recedere jubemur, ne tangamus immundum? Nos istam recessionem spiritualiter intelligimus, illi corporaliter. Nam et ego clamo cum propheta, et qualiacumque simus vasa, utitur nobis Deus in dispensationem vestram: clamamus et nos, et dicimus vobis, Recedite, exite inde, et immundum ne tetigeritis; sed contactu cordis, non corporis. Quid est enim tangere immundum, nisi consentire peccatis? Quid est autem exire inde, nisi facere quod pertinet ad correptionem malorum, quantum pro uniuscujusque gradu atque persona salva pace fieri potest? Displicuit tibi quod quisque peccavit; non tetigisti immundum. Redarguisti, corripuisti, monuisti, adhibuisti etiam, si res exegit, congruam, et quae unitatem non violet, disciplinam; existi inde. Attendite in facta sanctorum, ne forte nostra videatur interpretatio. Quomodo haec verba intellexerunt sancti, sic utique intelligenda sunt. Exite inde, inquit propheta. Prius usitata ipsius verbi consuetudine assero istam sententiam, et postea ostendo non meam. Plerumque accusantur homines; et cum accusati fuerint, defendunt se: cum autem se ille qui accusatur homo, rationabiliter justeque defenderit, qui audiunt, dicunt, Exiit inde. Quo inde exiit? Manens loco, exiit inde. Quomodo inde exiit? Ratione reddita, et defensione justissima. Hoc est quod faciebant sancti, quando excutiebant pulverem de pedibus suis, adversus eos qui sibi pacem nuntiatam non accipiebant 44Luc. X, 11. Exiit inde ille speculator, cui dictum est, Speculatorem posui te domui Israel. Illi enim dicitur, Si dixeris iniquo, et non se averterit ab iniquitate et a via sua; iniquus ille in sua iniquitate morietur, et tu animam tuam liberabis 45Ezech. III, 17, 19 . Hoc si facit, exit inde, non separatione corporis, sed defensione operis sui. Fecit enim iste quod faciendum fuit: etiamsi ille non obtemperavit, cui obtemperandum fuit. Hoc est, Exite inde.