TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Duae vitae in Martha et Maria adumbratae. Unum necessarium. Dei fruitio erit beatis bonorum omnium loco. Duae sunt vitae: una pertinens ad delectationem, altera pertinens ad necessitatem. Quae ad necessitatem, laboriosa est: quae ad delectationem, voluptuosa est. Sed intra intro, noli foris quaerere delectationem: ne tumescas de illa, et per angustum intrare non possis. Ecce quomodo Maria Dominum videbat in carne, et Dominum audiebat per carnem, sicut audistis, cum Epistola ad Hebraeos legeretur, quasi per velum 11Hebr. X, 20. Nullum erit velum, quando videbimus facie ad faciem. Maria ergo sedebat, hoc est vacabat, et audiebat, et laudabat: Martha vero circa plurimum ministerium occupata erat. Et dicit ei Dominus, Martha, Martha, circa multa es occupata: porro unum est necessarium 12Luc. X, 38, 42 . Unum verum: multa non erunt necessaria. Antequam perveniamus ad unum, multis indigemus. Unum nos extendat, ne multa distendant et abrumpant ab uno. Ipsum unum dixit apostolus Paulus, quia nondum perceperat. Ego, inquit, non me arbitror apprehendisse. Unum autem, quae retro oblitus, in ea quae ante sunt extentus. Non distentus, sed extentus. Unum enim extendit, non distendit. Multa distendunt, unum extendit. Et quamdiu extendit? Quamdiu hic sumus. Cum venerimus, colligit, non extendit. Unum autem, quae retro oblitus, in ea quae ante sunt extentus, secundum intentionem. Ecce extensionem: nunquam distensionem. Secundum intentionem sequor, ad palmam supernae vocationis Dei in Christo Jesu 13Philipp. III, 13, 14 . Ordo verborum est: Unum autem sequor. Tunc ergo veniemus, et uno perfruemur; sed ipsum unum omnia nobis erit. Quid enim diximus, fratres, quando coepi loqui? Quid est ipsum multum quod habebimus, quando non indigebimus? quid est multum quod habebimus? Hoc proposueram dicere: quid nobis dabit Deus, quod non dabit illis? Tollatur impius, ne videat claritatem Dei 14Isai. XXVI, 10 . Ergo claritatem suam nobis dabit Deus, qua fruamur: unde tolletur impius, ne videat claritatem Dei. Totum multum nostrum quod habebimus, ipse Deus erit. Avare, quid quaerebas accipere? Quid quaerit a Deo, cui non sufficit Deus?

Notes

  1. 11. Hebr. X, 20
  2. 12. Luc. X, 38, 42
  3. 13. Philipp. III, 13, 14
  4. 14. Isai. XXVI, 10