Vita praesens nec vita est. Vocans humanum genus Spiritus Dei, jubendo quid facere, et promittendo quid sperare debeamus, prius mentem nostram inflammat ad praemium; ut quod praecipitur magis bonum amando, quam malum timendo faciamus. Quis est homo, inquit, qui vult vitam, et diligit videre dies bonos? Sic interrogatur quis iste sit, quasi possit inveniri qui non sit. Quis enim non vult vitam? qui non diligit videre dies bonos? Audi ergo quod sequitur, quicumque hoc vis et diligis, homo; audi quod sequitur, omnis homo: Cohibe, inquit, linguam tuam a malo, et labia tua non loquantur dolum. Declina a malo, et fac bonum; quaere pacem, et sequere eam 1Psal. XXXIII, 13-15 . Horum omnium caetera superiora sunt in praecepto, ultimum in praemio. Nam ut cohibeamus linguam nostram a malo, et labia nostra non loquantur dolum, declinemus a malo, et faciamus bonum, ut quaeramus pacem praecipitur nobis: ut autem sequamur eam, promittitur nobis. Quae ista pax est, nisi quam non habet mundus? Quae ista pax est, nisi quam non habet ista vita, quae in hujus vitae comparatione nec vita est? Neque enim de hac vita diceret, Quis est homo, qui vult vitam? et ad istam vel retinendam vel producendam praeceptis consequentibus hortaretur, tanquam et istam quis non vellet. Nam et haec optatur saltem prolixa, quia non potest esse sempiterna: et per hanc potest homo pervenire ad illam, si quemadmodum vult eam longam, sic velit et bonam. Quantum est autem in hac vita, longum, quod erit aliquando finitum? Et quod erat longum, erit nullum: quia et quando erat, non stabat; quando producebatur, non augebatur; nec addendo crescebat, quia veniendo recedebat.