TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Haereticis commune est et malis Catholicis, negare incarnationem Christi. Et si discutiamus omnes haereses, invenimus eas negare Christum in carne venisse. Omnes haeretici negant Christum in carne venisse. Quid miramini, si Pagani negant Christum in carne venisse? Quid miramini, si Judaei negant Christum in carne venisse? Quid miramini, si Manichaei apertissime negant Christum in carne venisse? Sed dico Charitati vestrae, etiam omnes mali Catholici verbis confitentur Christum in carne venisse; factis autem negant. Nolite ergo esse tanquam de fide securi. Adjungite fidei rectae vitam rectam, ut Christum confiteamini in carne venisse, et verbis vera dicendo, et factis bene vivendo. Nam si confiteamini verbis, et factis negetis; fides talium malorum prope est fides daemoniorum. Audite me, charissimi, audite me, ne sit vobis testis sudor hic meus; audite me. Jacobus apostolus cum de fide et operibus loqueretur adversus eos, qui sibi putabant fidem sufficere, et opera bona habere nolebant, ait: Tu credis quia unus est Deus; bene facis: et daemones credunt, et contremiscunt 9Jacobi II, 19 . Numquid ideo daemones ab aeterno igne liberabuntur, quia credunt, et contremiscunt! Ecce modo quod audistis in Evangelio, quod ait Petrus, Tu es Christus Filius Dei vivi: legite, et invenietis dixisse daemones, Scimus qui sis, Filius Dei. Petrus tamen laudatur, daemon compescitur. Una vox, facta diversa. Unde separantur istae duae confessiones? Laudatur amor, damnatur timor. Non enim amore dicebant hoc daemones, Tu es Filius Dei. Timore hoc dicebant, non amore. Denique illi in confessione dicebant: Quid nobis et tibi 10Marc. I, 24, 25 ? Petrus autem: Tecum sum usque ad mortem 11Luc. XXII, 33 ,

Notes

  1. 9. Jacobi II, 19
  2. 10. Marc. I, 24, 25
  3. 11. Luc. XXII, 33